- OMBRICI
- OMBRICIpopuli Illyrici, quos Peucerus Crabaten indigitat, qui potius sunt in eâ regione, quae Crabaten appellatur, et multos alios populos complectitur: ex qua regione Capris et alpis fluv. in Istrum fluunt, teste Herodot. Ombrici, teste Stephanô, populi Italiae fuêre ad sinum Adriaticum incolentes, ubi Padus subit mare, qui et Ombri Italis, apud quos etiam fluv. quidam Ombrus nominatur, diversus ab Ombrone, Ferrarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.